Pasiphile, ornatus fidei, cui iure fatemur,
Si quid in arcano pectoris umbra tegit,
Bis septem paruos, opus agricolare, libellos
Quos manus haec scripsit parte silente pedum,
5
Nec strictos numeris nec Apollinis amne fluentes
Sed pura tantum rusticitate rudes,
Commendas, dignaris, amas et uilia dicta
Adfectu socii sollicitante colis.
Nunc ideo modicum crescens fiducia carmen
10
Obtulit arbitrio laetificanda tuo.
Est nostrae studium non condemnabile Musae
Vrbanum fari rusticitatis opus:
Sub thalami specie felices iungere siluas,
Vt suboli mixtus crescat utrimque decor,
15
Connexumque nemus uestire adfinibus umbris
Et gemina partum nobilitare coma,
Foederibus blandis dulces confundere sucos
Et laetum duplici fruge saporis ali.
Quae quibus hospitium praestent uirgulta docebo,
20
Quae sit adoptiuis arbor onusta comis.
Ipse poli rector, quo lucida sidera currunt,
Quo fixa est tellus, quo fluit unda maris,
Cum posset mixtos ramis inducere flores
Et uaria grauidum pingere fronde nemus,
25
Dignatus nostros hoc insignire labores,
Naturam fieri sanxit ab arte nouam.
Non segne officium nostrae reor esse Camenae
Aut operis parui gratia fiet inops.
Si uelocis equae pigro miscetur asello
30
Ardor, ut in sterilem res cadat acta gradum
Fecundumque genus productus deleat heres
Et sibi defectum copia prolis agat,
Cur non arbor inops pinguescat ab hospite gemma
Et decus externi floris adepta micet?
35
Incipiam: quicquid ueteres scripsere coloni
Sacraque priscorum uerba labore sequar.
Principio multas species industria sollers
Protulit et doctam iussit inire manum,
Nam quaecumque uirens alienis frondibus arbos
40
Comitur, his discit credita ferre modis:
Aut noua discreto figuntur germina libro
Aut aliud sumunt robora fissa caput
Aut uirides oculos externi gemma tumoris
Accipit et lento stringitur uda sinu.
45
Primus Echionii palmes se iungere Bacchi
Nouit et externo tenditur uua mero.
Nexilibus gemmis fecundos inplicat artus
Vitis et amplexum pascit adulta genus
Degenerisque comae uestigia mitis inumbrat
50
Pampinus et pingui curuat onusta deo.
Robora Palladii decorant siluestria rami,
Nobilitat partus baca superba feros,
Fecundat sterilis pingues oleaster oliuas
Et quae non nouit munera ferre docet.
55
Germine cana pirus niueos haud inuida flores
Commodat et uarium nectit amore nemus.
Nunc rapit hirsutis horrenda sororibus arma
Et docet indomitas ponere tela piros,
Nunc teretem pingui producit acumine malum
60
Fraxineasque nouo flectit honore manus.
Phyllida quin etiam grandi mitescere fructu
Instituens durae dat sua membra cuti,
Et steriles spinos et inertem fetibus ornum
Dotat et ignotum cogit amare decus.
65
Huius et inmissi uertere cydonea rami
Pomaque confusus blanda creauit odor.
Castaneae septos aspro uelamine fetus
Exuit et placido pondere mutat onus
Mespilaque exarmat pugnacibus horrida membris
70
Et mala tranquillo cortice uota premit.
Creditur in Libycis sua germina nectere ramis
Laetaque Puniceo posse decore frui.
Punica non alios umquam dignata sapores
Mala nec externis adsociata comis
75
Ipsa suas augent mutato semine gemmas
Et sibi cognato picta rubore placent.
Insita proceris pergit concrescere ramis
Et sociam mutat malus amica pirum
Seque feros siluis hortatur linquere mores
80
Et partu gaudet nobiliore frui.
Spiniferas prunos armataque robora sentes
Leuigat et pulchris uestit adulta comis.
Exiguam sorbum dulci distendere suco
Nouit et ad cupidas flectere poma manus.
85
Stipitibus gaudet nomen mutare salignis
Et gratum Nymphis spargere flore nemus.
Robora thyrsigero platani concordia Baccho
Fetibus instituit plena rubere nouis.
Illius insolitas miratur persicus umbras
90
Populeaeque ferunt candida dona comae.
Mespilus huic paret lapidosaque uiscera mutans
Tenditur et niueo plena liquore rubet.
Pro sudibus fetis et pro praegnantibus armis
Castaneae fuluum dant noua mala decus.
95
Ipsa suos onerat meliori germine ramos
Persicus et pruno scit sociare genus
Inponitque leues in stipite Phyllidis umbras
Et tali discit fortior esse gradu.
Cum praestet cunctis se fulua cydonea pomis,
100
Alterius nullo creditur hospitio;
Roboris externi librum aspernata superbit,
Scit tantum nullo crescere posse decus
Sed propriis pandens cognata cubilia ramis
Stat contenta suum nobilitare bonum.
105
Semina dura piri despecti mala saporis
Mespilus admisso germine tuta subit
Et geminis sese uiolentior inserit armis
Atque auidas terret robore saeua manus.
Nec non et citrei patiuntur mutua rami
110
Pignora quae grauido cortice morus alit,
Pomaque pasturi blando redolentia suco
Armatis mutant spicula nota piris.
Pruna suis addunt felicia germina membris
Donaque cognato corpore laeta ferunt;
115
Exarmat fetus sed brachia roboris armat
Castaneae prunus iussa tenere larem.
Adsuescunt siliquae uiridi mollescere suco
Et gremio pascunt cerea poma suo.
Persuadet moris taetrum uariare colorem
120
Ficus et inuasis dat sua iura comis.
Se quoque miratur pingui grandescere suco
Et solitum gaudet uincere poma modum.
Insignes foliis platanos, felicia mensis
Brachia, gaudentes uitis honore comas
125
Ingrediens pingui se cortice maxima ficus
Seruat et optatos inplet adepta sinus.
Mutua quin etiam moris commercia ficus
Praestat et oblatum robore germen alit.
Fraxinus huic auidae confert sua membra sodali
130
Et metuit fetus sparsa cruore nouos.
Proceras fagos et poma hirsuta uirentis
Castaneae duris aspera mala comis
Inficiens monstrat piceo nigrescere partu,
Et suco pascit turgida poma nouo.
135
Obsequitur moris blando terebinthus odore
Et geminis ueniunt munera mixta bonis.
Sorba suos partus merito maioris honestant
Seminis et pulchro curua labore nitent.
Haec arbos spinae duros mucronibus artus
140
Exuit ac libris mitibus arma tegit,
Aureaque adnexo miscere cydonea fetu
Gaudet et externi dona coloris amat.
Inseritur lauro cerasus partuque coacto
Tinguit adoptiuus uirginis ora pudor.
145
Vmbrantes platanos et iniquam robore prunum
Conpellit gemmis pingere membra suis
Populeasque nouo distinguit munere frondes,
Sic blandus spargit brachia cana rubor.
Phyllis odoratos primaeuis floribus artus
150
Discisso pruni cortice fixa tegit
Pomaque permutat uelamine persica mixto
Duritiemque docet tegminis esse loco.
In modicam tornat siliqua tendente figuram
Et frondes pulchro ditat odore feras
155
Castaneamque trucem depulsis cogit echinis
Mirari fructus leuia poma sui.
Quin et amygdaleos subeunt pistacia ramos
Et meritum maius de breuitate petunt.
Haec et cognato cingens terebinthus amictu
160
Nutrit adoptiuis nobilitanda comis.
Flumineam salicem fecundant ardua membra
Castaneae et multo pasta liquore uigent.
Arbuteas frondes uastae nucis occupat umbra
Pomaque sub duplici cortice tuta refert.
165
Cetera quae sollers processu temporis usus
Exprimet exemplis instituere nouis.
Haec sat erit tenuem uersu memorasse poetam
Quem iuuat effossi terga mouere soli.
Carmina tu duros inter formata bidentes
170
Aspera sed miti rusticitate leges.